Pseudo Gallus hendecasyllabi

Testo base di riferimento: S. Mariotti, 1974

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


O mei procul ite nunc amores,

Ite nunc, Veneres Cupidinesque

Quicquid et fuit antea iocundum!

Galla me, o superi, impia fefellit,

5

Galla, proh superi, impudica moechos

Praetulit mihi clanculum trecentos.

O scelesta, potes pati haec nefanda

Nec videre pudet diem atque lucem

Nec vero metuis truces iambos?

10

Surgite, hendecasyllabi, repente!

Impudentia percitentur ora!

Clamate! audiat ista moecha turpis.

"Scortum †vulgare†, putidum lupanar,

Publicae stabulum et cloaca gentis,

15

Vas urinae olidum, vorago penum,

Sordido meritoriae tabernae

Scorto putidior lutosiorque,

Ten ego †aspiciam ten † videre possim?

Nec pares oculos habes nec ora

20

Munda nec faciem, ut prius, venustam,

Mala, quin etiam abstinente lingua

Nec mundo pede nec manu pudenti.

Novit Niliacus tuum pudorem

Cum tu, concubia vagata nocte,

25

Custos impavida trementis arcis,

Amicum tuum adusque ventitabas

Atque intus, socio pudore misso,

Ardens et nimium impudica moecha,

Huius inguina turpe palpitasti.

30

Salve, Penelope et pudica Dido

Ac Lucretia castitatis instar!

Te diana suis cupit magistram

Dare virginibus tuumque Vesta

Nomen predicat omnibus sacellis.

35

O Niliaci amica sordidiosi,

Sola qui tibi mentula probatur,

Recte nos alios nil esse ducis,

Quos tanta inguina non habere nosti.

Desine aspicere ac videre lucem!"

40

Sed nil verba facit neque his movetur;

Haeret mentula namque fixa cordi,

Aures obstruit. Ergo colloquamur

Suis, qui rabiem domare possunt:

"Agnati, quibus imminet propinaque

45

Cura, quid facitis? Furit puella

Effrenis neque iam movetur ullo

Pudore in patria provinciaque."